monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.43 > 31 > Ioannes, 13 > 4 > csg48.373 > sectio 22 > sluMscr.Dresd.A.145.b.45 > 33
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXXII.De Sanne apud Persas confessore. <<<     >>> XXXIV.De Theodoro Antiocheno episcopo, et Theodoro Mopsuesteno pontifice.

Cassiodorus, 10, CAPUT XXXIII.De Beniamin Persico diacono eiusque martyrio.

1 Beniamin etiam diaconum comprehendens, clausit in carcerem. Cumque duo transissent anni, supervenit legatarius Romanorum pro aliis causis acturus. Et dum haec cognovisset, postulavit a rege ut dimitteretur diaconus. Porro rex iussit ut promitteret Beniamin quia nulli magorum doctrinam Christianam praedicare praesumeret, et dimitteretur exire. Tum legatarius quidem cu todire Beniamin quae rex praeceperat compromisit.
2 Beniamin autem audiens monita legatarii: Impossibile est, inquit, non me participare lumen aliis, quod ipse percepi. Quanto enim supplicio dignus sit qui talentum abscondit, sacra Evangeliorum testatur historia. Sed rex horum tunc nihil agnoscens, iussit eum absolvi a vinculis. At ille praedicare nullatenus quiescebat; et capiens eos qui ignorantiae caligine tenebantur, intelligibili luci iugiter offerebat.
3 Cumque transisset annus, regi gesta illius nuntiantur. Tunc deductum ad se, negare iussit quem adorabat Deum verum. Ille requisivit a rege, dicens: Quo dignus honore est qui suum derelinquens regnum, invadere studuerit alienum? Cumque dixisset rex: Morte novissimoque supplicio, sapientissimus vir ille respondit: Quid ergo non iuste patiatur homo qui factorem mundique creatorem, nutritorem ac salvatorem deserens, unum conservorum suorum deificare voluerit, et debitum illi cultum isti magis obtulerit?
4 His sermonibus rex accensus, viginti calamos acui, et totidem unguibus digitorum eius manuum atque pedum praecepit infigi. Cumque hoc supplicium ab eo derideri conspiceret, alium rursus calamum acutum in eius femore, unde humana origo descendit, iussit immitti. Cumque crebro eiiceretur, et rursus induceretur, ineffabiles ei dolores operabantur.
5 Post hoc vero supplicium impius atque ferox virgam grossam, spinis undique plenam, per eius meatum iussit induci, ut hoc modo spiritum fortissimus decertator emisisset. Sed et alia multa ab illis impiis sunt praesumpta. Nec tamen mirandum est quia illorum ferocitatem et impietatem longanimiter Deus omnium patiatur, quando ante imperium maximi Constantini quicunque fuerunt Romanorum imperatores, contra veritatis ministros [ms. Lyr., praedicatores] vehementer insanierunt.
6 Diocletianus namque Passionis salutaris die, in omni imperio Romanorum destruxit ecclesias. Sed novem transactis annis istae quidem denuo floruerunt, et multiplicem magnitudinem ac pulchritudinem susceperunt. Ille vero post rabiem suae impietatis exstinctus est. Nam et bella huiusmodi futura Dominus praedixit, et Ecclesiae victoriam praedicavit.
7 Nos tamen ipsae quoque res edocent quia plus nobis utilia sunt bella quam pax: quia pax delicatos nos facit, remissos et timidos; porro bellum et mentem acuit, et praesentia tanquam transeuntia contemnere persuadet. Sed haec quidem etiam in alio opere crebrius enarravimus. [THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 247.]
Cassiodorus HOME

bav824.310 bnf1603.217

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik